monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.37 > sectio 8 > sectio 20 > sectio 25 > 21 > csg457.23 > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 4, 9
Non is est, qui rogare nesciat: etiam docere solet. Quos adfectus vestros optare debeam, nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei vobis ostendam; si severitati, reum: hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non (potest: non) habes totidem membra quot debes. Oblita feritatis placida velut fetibus suis ubera praebuisse fertur; sic lupa venit ad infantes, (ut) expectemus hominem. gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit. Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti?